- SILICERNIUM
- SILICERNIUMFesto farciminus fuit genus, cuius esu familia purgari solebat; dictum quia, cuius nomineres ea instituebatur, is iam silentium (i. e. umbras) cerneret. Donatus inquit esse cenam, quae Diis Manibus inferebatur, quod eam silentes cernant umbrae: poni autem super silice solebant Epulae mortuales. Scaligero cena fuit funebris, quae senibus exhibebatur, dicta quasi Selucernium, i. e. ἀλυχνία; quod natali die lucernae accendebantur, mortuali non: vel a silicibus, quasi Silicoenium, i. e. cena supra silicem posita, eo quod istius modi funebre epulum in ata lapidea exhibebatur, Servius ad Aen. l. 5. Peractis enim ad sepulchrum iustis, convivia domi apparabantur, ad quae Amici atque Cognati convocabantur: Seni bus etiam cena exhibebatur funebris, quae Silicernium appellabatur; imo interdum populo quoque Epulum praebebatur, aut cruda distribuebatur caro, quod Viscerationem vocabant. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 39. Leges XII. Tabb. Silicernium hoc Cireumpotationem, Graec. περίδειπνον, vocârunt, sustuleruntque, verbis his: Uti servilis unctura, omnisque circumpotatio tollatur. Ubi tamen non omnem circumportationem, sed servilem, tantum, sublatam esse, docet Iac. Raevardus dicens, Quin liberi homines, coronati parentantes, cum supra tumulum dapes posuissent, curcumpotare potuerint, nullâ lege mihi prohibitum fuisse videtur. Certe enim Varro Meleagris, Funus, inquit, exsequiati laute, ad sepulchrum antiquô more Silicernium confecimus, id est, περίδειπνον, quo pransi discedentes dicimus alius alii, Vale. In quae verba Rosinus, Significat Silicernium convivium funebre, quod apud Veter. exhiberi senibus solebat: dictum, quod cum silentio edentes cernerentur: vel propter defuncti memoriam, vel quod cogitarent, se mox illum sequutoros; quapropter abeuntes e convivio, velut se amplius non visuri, mutuo sese salutabant. Alii aliter. Quorum quidquid sit, factum inde, ut Silicermum pro sene figurate accipiatur. Antesignanus in Terent. Adelph. Actu 4. Vide quoque infra Strava, it. Tripus: Visceratio. Est autem Silex, vel Hilex, ex Graeco χάλιξ, in eo a caemento diversus, quod caementum caedendô fit, et pars est maioris saxi: silex naturaliter ita reperitur, nec ex alio avellitur vel excideitur: utrique vero parvi sunt lapides, et structuris accommodati, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 378. et seqq. ubi Graecorum structuram e silice et duro lapide fuisse, non ex quadratis saxis, inter alia addit, nec non supra Paries alibique: uti de vias in Urbe silice sternendi ratione, a Censoribus primum Romae institutâ, Liv. l. 41. c. 27. ac infra voce Strata Mont. it. Viarum Cura. de Silicum usu in crystallinis conficiendis, ubi de Vitro, de Silice vero quem Pessinuntii pro Deûm matre coluêre, supra voce Dii: et plura de Silicerniis Veter. voce Parentalia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.